Hľadaný výraz: Nm 6,13-17, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
13 Ista est lex consecrationis, cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur: adducent eum ad ostium tabernaculi conventus, 14 et offeret oblationem suam Domino agnum anniculum immaculatum in holocaustum et ovem anniculam immaculatam pro peccato et arietem immaculatum hostiam pacificam, 15 canistrum quoque panum azymorum, qui permixti sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo ac oblationem et libamina singulorum. 16 Quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum; 17 arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum; facietque oblationem eius et libamenta.

1

mail   print   facebook   twitter